HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LII: De servo centurionis

#Matth. VIII#Luc. IV

Dum autem intrasset Capharnaum, rogavit eum centurio per interventum seniorum Judaeorum, ut sanaret puerum ejus paralyticum. Et ait Jesus. Veniam, et curabo eum. Venit autem potentia sanandi, non corpore. Et ait centurio: Non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus, quia et ego solo verbo per ministros meos operor. Forte idola habebat in domo, et immunda Judaeis. Et sequentibus se Jesus dixit: Non inveni tantam fidem in Israel, subaudi, hujus temporis, nec includuntur in nomine Israel, sequentes eum, quia ad eos loquebatur, quantum in hoc gentili. Et sanatus est puer in illa hora. Et ingressus synagogam Sabbato docebat eos, et ibi ejecit ab homine spiritum immundum, clamantem: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio quod sis Sanctus Dei.